{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 290","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 290","ref":"290","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/290","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/290.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Sed frustrà omnia, & Lucina votis abnuit: motus enim soliti cessarunt; ac paulatim, ut increverat, detumuit venter, absque ulla aegritudine: sterilis autem mansit in posterum. Novi etiam Matronam nobilem, quae plus decies enixa fuerat, quamque menstruorum suppressio citra praegnationem nunquam fefellerat. Postea autem alteri denupta, praeter alia signa solita, ex motu quoque (quem ipsa, sororque ejus juxtâ cubans, saepe noctu sentiebant) sese gravidam judicabat; neque ab ea opinione ullis à me allatis argumentis dimoveri poterat: donec tandem spes omnis in flatum, & pinguedinem facesseret. Adeò interdum certissima quoque gravidationis signa, non modò ignaras mulieres, sed obstetrices expertas, & peritos etiam Medicos atque attentos fefellerunt. Quapropter, cùm praeter dolos muliebres, varia sint praegnationis falsa indicia, de partu inordinato ante septimum mensem, aut post undecimum, haud temere statuendum est. Usitatus sanè uteri gerendi computus, eum terminum servat, quem Christum Salvatorem nostrum hominum perfectissimum in utero Matris suae emensum credimus: nempe à die annuntiationis Angelicae, mense Martio, ad nativitatis illum beatum diem, quem Decembri mense festum celebramus. Adque hanc normam matronae prudentiores calculos suos subducentes (dum singulis mensibus, solitum menstrui fluxûs diem in fastos referunt) spe rarò excidunt; verùm, transactis decem lunae curriculis, eodem die, quo (absque praegnatione foret) menstrua iis profluerent, partum experiuntur, ventrisque fructum colligunt. Ad caussas verò excludendi foetûs quod attinet, Fabricius praeter eam Galeni (asserentis, foetum tantisper in utero gestari, donec auctus & perfectus jam factus per os nutriri possit: quâ certè ratione, imbecilliores foetus diuturniorem in utero moram traherent; quod tamen non evenit:) aliam, & quidem potiorem, putat, majoris, per respirationem, refrigerii necessitatem; cùm foetus ubi primùm ortus est respiret, nequaquam autem cibum ore assumat. Id quod non solùm (ait) in homine & quadrupedibus, sed etiam maximè in pennatis observatur; quae etsi parva sunt, & rostrum adhuc tenerum habentia, pulli tamen ovi corticem eâ parte percutiunt, quâ respiratione opus habent: hoc agentes potiis à respiratione, quàm à cibi indigentia coacti; cùm statim atque è cortice sunt exclusi respirent, sine cibo autem biduum diutiusque consistant. Verùm num refrigerii gratiâ respiratio instituta fit, an in alium finem; alibi pleniùs, ex observationibus nostris, disputabimus.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 289","label":"289","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/289"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 291","label":"291","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/291"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}