{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 296","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 296","ref":"296","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/296","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/296.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"o 2 grum vaginae ambitum interiorem faceratum atque excortatum habuit; adeò ut, finito puerperio, licet gravida denuo fieret, tamen non solùm orificii pudendi latera juxta nymphas coalescerent, sed totius quoque vaginae cavitas, usque ad internum matricis osculum prorsus connasceretur: unde nec virili membro, nec specillo quidem ingressus patuit, neque menstruorum fluxui egressus. Instante itaque pariendi tempore, torquebatur misella perquam miseris modis, omnemque spem deponendi sarcinam abjecerat: quare traditis marito clavibus, ordinatisque rebus suis, amicis praesentibus valedixit. Cùm eoce inopinatò, robusti admodum foetûs summo conamine, totus ille tractus dirumpitur, fitque insperatus partus; & validus infans, sibi matrique suae salutis autor exstitit; viamque apertam aliis post nascendis reliquit. Idoneis enim adhibitis remediis, mater pristinam valetudinem recuperavit. Addo aliud exemplum magis memorabile. Serenissima Angliae Regina equam candidissimam, formaeque eximiae dono acceperat: ejusque genitalia (nè ab equis admissariis inita corporia gratiam, atque equitandi usum amitteret) equisones (ut fieri solet) anulis ferreis infibulaverant. Eadem tamen, (nescio quo pacto, nec custodes mihi modum indicare poterant) facta est gravida; tandemque, cùm nihil tale suspicarentur, noctu peperit, pullusque vivens manè ad matris latera conspicitur. Id cùm mihi nunciaretur, adii illico locum, vidique ambo volvae labia anulis consuta, totumque pudendum versùs finistrum latus detrusum, abruptum, & à dextra coxendice laceratum adeò; ut, solutâ, per incredibilem foetùs vim partis robustissimae unitate, facilè ei per ingentem illum hiatum exitus patesceret. Tantus scilicet est maturi vegetique foetûs vigor & efficacia. E contrario verò, si foetus morbosus ant languidus fuerit, vel ante debitum tempus in lucem prodierit; non tam partus sit, quàm abortio; foetusque ejicitur potiùs, quàm paritur: ideoque, etiam aliquot dies natus, nec mammam commodè sugit, neque excrementa ritè deponit. Fert tamen etiam uterus huic operi auxiliares manus: ut sequenti exemplo constabit. Mulier quaedam paupercula, & linteaminum loturâ victum quaeritans, procidentia uteri diu laboraverat; ejusque vagina inter femora ad pugni amplitudinem propendebat; tandemque, cùm nulla remedia adhiberentur, tantopere invaluit malum, ut jam scrotum referret, cute rugosa & squalidâ; minusque jam molestiae inde persensit, quàm in recenti prolapsu consueverat. Consilium tamen à me petenti, suasi, ut in lecto per aliquot dies se detineret, fomentis & inunctionibus arida loca emolliret, eoque pacto intra corpus reductum uterum pessariis fasciisque ibidem retineret, donec siccantium & corroborantium remediorum usu in loco debito firmaretur.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 295","label":"295","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/295"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 297","label":"297","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/297"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}