{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 30.1-4","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 30.1-4","ref":"30.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/30.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/30.1.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"In gallinae autem ovario, reliquorumque oviparorum ferè omnium, varia admodum vitellorum incrementa cernuntur, à quantitate propemodum invisibili, ad consummatam magnitudinem: licèt ova gallinarum (non aliter, quàm eorum, quae ova sua omnia simul & concipiunt, & pariunt) in eodem nido foetus suos ab incubationis fotu ferè simul excludant. In columbino tamen genere (quae bina solùm ova uno nido reponunt, & incubant) observavi, omnia ova in ovario congesta, uniusmodi esse magnitudinis, praeter bina illa caeteris longè majora, & jam ad descensum in secundum uterum parata. Ut in his numerosi foetus proveniant, non partûs multitudine, sed frequentiâ; singulis nempe mensibus. Similiter in piscibus cartilagineis; ut raiâ, pastinacâ, caniculâ &c. bina duntaxat ova simul maturantur, & utrinque à dextro & sinistro cornu descendentia, in utero inferiore foventur, excluduntque foetus vitales, (ut viviparis contingit:) in ovario tamen infinitus penè ovorum numerus, diversarumque magnitudinum reperitur; in raiâ supra centum numeravi. Caeterorum autem oviparorum ova, foris, vel perficiuntur, ut piscium; vel concoquuntur, ut cochlearum, crustatorum, & aranearum. Et cochleae quidem sua ova reponunt in spumâ; crustata (ut squillae, gammari, astaci) pinnis adhaerentia circumferunt; aranea verò, tanquam in sportulâ ex telâ suâ constructâ, secum gestat, & fovet. Scarabaeus ova sua fimo (pedibus posterioribus obvolvendo) circumcludit, & reponit. In iis autem omnibus, ovorum copia incredibilis cernitur. Pisces, duas quasi vesicas oblongas, sive folliculos nacti sunt: ut videre est in cyprino, halece, & violâ, (quam nostrates Smelt vocant) in quibus omnibus, ut nullus cernitur uterus, praeter ovarium; ita hoc ovis aliquando adeò refertum est, ut reliqui corporis molem facilè exsuperet. Ex hujusmodi mugilum, & cyprinorum ovariis sale conditis, in massam coactis, fumoque induratis, fit edulii genus à Graecis & Italis magnopere expetitum (Botarcha ab his appellatum, à Graecis ἀὰ τάριχα, id est, ova salita) quale in ventre nostrorum beringorum infumatorum, & astacorum intus granulatim compactum, rubrumque reperitur.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 29","label":"MEDECINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/29"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 30.5-6","label":"30.5 to 30.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/30.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/30.5"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}