{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 306","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 306","ref":"306","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/306","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/306.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Ego verò, me in iisdem cum Arantio erroribus (si tales dicendi sunt) versari, libens profiteor. Quippe certus sum, à vesicae compressione in foetu grandiore (tum humano, tum aliorum quoque animalium) institutâ, urinam per pudendum effluere. Urachum autem nunquam conspicatus sum; nec urinam, à vesicae compressione, in secundas trajectam observavi. Vidi quidem in ovibus, & cervis (inter arterias umbilicales) quasi vesicae processum quendam urinam in se complectentem; non autem talem, qualis urachus ab eo describitur. Haud praefractè tamen negaverim, dari allantoidem: membranae enim interiores, usque adeò tenues sunt, ac transparentes (quales inter bina albumina reperiri diximus) ut conspectum facilè eludant. Quinetiam in ovo gallinaceo, inter colliquamentum, & albumen (i. e. inter amnion, & Chorion) aliquid excrementi albidi, imò verò foeces alvi interdum reperiuntur; ut suprà à nobis dictum est, & Coiterus quoque observavit. Praeterea, ipsius colliquamenti tunica (in qua pullus natat) licèt pellucida, tenuis, & subtilis fit adeò, ut (fatente ipsomet Fabricio) tenuior excogitari non possit; tamen (cum, eodem teste, membranae omnes, quamvis tenuissimae, duplices nihilominus sint) posset natura aliquando coacta, inter illius duplicaturas, urinam, vel aliud quippiam deponere. Atque ejusmodi quidem allantoidem, Fabricio non illibenter concesserim: farcimen verò aliud, ad utrunque cornu diductum, in bisulcorum secundinis non reperio; neque aliud quicquam, praeter conceptum ipsum. Invenio solùm (ut jam dixi) vesicae processum quendam qui, inter arterias umbilicales positus, humorem excrementitium in se continet; idemque in aliis productior, in aliis brevior cernitur. Quamobrem (meâ quidem sententiâ) tunica, quam Fabricius allantoidem appellat, est chorion: eam tamen Veteres allantidem nominarunt, ob figuram duplicis farciminis, quam obtinet. Membrana enim exterior, quae, (instar manticae medio sui constrictae) ad utriusque cornu extrema protenditur; uterum verò interpositum (sive amborum cornuum connexionem) pertransiens, constringitur; est chorion: quod, ovibus, hoedis, cervis, damis, caeterisque bisulcis, in medio illo transitu manu prehensum, facilè integrum extrahitur: idemque illarum conceptum, sive ovum esse, diximus.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 305","label":"UTERI MEMBRANIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/305"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 307.1-4","label":"307.1 to 307.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/307.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/307.1"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}