{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 310","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 310","ref":"310","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/310","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/310.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Quae enim animal intra se pariunt, iis (teste Philosopho) quodammodo post primum conceptum, oviforme quiddam efficitur: nam humor in membrana tenui continetur, perinde quasi ovi testam detraxerieHumorem autem eum in chorio contentum, (quem Fabricius, aliique Medici, urinam censent) Aristoteles, spermatis, sive geniturae liquorem esse, arbitrari visus est; ait enim: Exceptum ab utero semen, ubi immoratum fuerit, membranam obducitur. Si enim priùs exeat, quàm dearticuletur, videtur quasi ovum membrana obtectum, cui putamen detractum sit. Membrana autem illa venis referta est: nempe Chorion, quae à venarum choro, sive copiâ, nomen obtinuit. Saepe, secundo, aut tertio mense, hujusmodi ovallisa vidimus: saepius intus corrumpuntur, sensimque (tanquam fluores albi) effluunt, & obscuram conceptionis spem eludunt. Praeterea, humores illi (quos diximus) urina, vel sudor censeri nequeunt; quòd statim ab initio tantâ copiâ abundent, ut Embryo in iis natans, à partium circumjacentium collisione (dum mater currit, vel saltat, aliterve corpus suum validius agitat) tanquam circumposito munimento, praeservetur. His adde, multa animalia nunquam sudare: (cùm tamen, autore Aristotele, omnia tum natatilia, tum pedestria, tum volatilia, addo etiam serpentia, & infecta; sive animalis, sive ovi formâ, sive sponte, proveniant, simili modo gignantur) pennata omnia, serpentes, & pisces, neque sudant, neque urinam emittere creduntur. Canis, & felis nunquam sudant; nec aliud aliquod animal, dum copiosè mingit. Neque fieri sanè potest, ut ullum animal mingat, ante renum & vesicae exstructionem. Porrò, quod caeteris est argumentum validius, humores isti non possunt esse excrementitii, in quos per chorion, tot ramuli venarum umbilicalium disseminantur; qui alimentum indè (quasi è praesepi amplo) exsugentes, idem postea in foetum transferunt. Deinde, si humor ille, (qui in Chorio) urina est; quid opus est allantoïde? Si sudor est, qui in amnio continetur; cur Natura, quae commodissimè omnia instituit; foetum in excremento proprio natare voluit? & cur, statim à partu, mater (pluribus enim animalibus is mos est) excrementum suae prolis, unà cum membranis continentibus, tam avidè devorat? Aliqui observârunt, animalia illa, nisi ista comedant, lac suum aegrè dimittere. His tamen non obstantibus, crediderit fortè aliquis, humores illos (quos foetui in alimentum designavimus) esse excrementitios; idque eâ potissimùm ratione motus, quòd unà cum foetûs incremento augeantur; & in partu quorundam animalium (quo tempore alimentum omne propemodum absumptum esse verisimile est) magna copiâ conspiciantur; ac praeterea alias utilitates praestent, De Membranis uteri. stent, quae nutrimenti officio minimè conveniunt.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 309","label":"UTERI MEMBRANIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/309"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 311","label":"UTERI MEMBRANIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/311"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}