{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 319","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 319","ref":"319","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/319","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/319.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"In bobus autem, ovibus, cervis, damis, suibus, reliquisque, quibus alimentum non ab una solùm carneâ mole, sive placenta, sed à pluribus suppeditatur; vasorum umbilicalium distributio diversa cernitur. Ramuli nempe, atque fines vasorum, non modò per carneam substantiam, sed etiam (& quidem potissimùm) citra ipsam, per membranam chorion fibris minutissimis disseminantur: qualis etiam vasorum umbilicalium distributio (sine funiculo scilicet) in foetu humano cernitur, antequam conceptus utero adnascitur. Unde constat, embryonem non omne nutrimentum ex placenta haurire; sed partem ejus, & quidem praecipuam, ab humore intra chorion contento accipere. Vasorum umbilicalium utilitates quod attinet, ego quidem Fabricio non assentior: arbitratur enim sanguinem omnem foetui ab utero per venas suppeditari; spiritusque vitales eidem à matre per arterias accedere. Negat etiam partem aliquam foetûs in utero publicum munus exsequi; sed unamquamque sibimet ipsi duntaxat orivatim prospicere, ait, ut nutriatur, augeatur, & conservetur. Similiter, quia nervum in umbilico nullum invenit, sensum omnem motumque embryoni denegat. Quasi verò praegnantis uterus, aut placenta, cor esset, sive principium, unde ista foetui subministrentur, singulisque partibus influens calor proveniat. Quae omnia erroris manifesta sunt. Quippe foetus humanus nondum quadrimestris (alii verò citiùs) haud obscurè sese movet, volutatur, calcitrat: praesertim si frigus, caloremve nimium, aut aliud aliquod externum patiatur incommodum. Quinetiam punctum saliens (necdum exstructo corde) evidenti pulsu micat, sanguinemque, & spiritus distribuit: idemque (ut diximus) prae frigore languidum & moribundum, admoto alicunde calore, refocillatur denuo ac reviviscit. In partu caesareo quoque clarè liquet, vitam embryonis non immediatè à matre procedere, neque spiritus ab illa proficisci: vidimus enim saepissimè foetus abutero erfectos, defunctis jam ante horas aliquot matribus superstites. Cuniculum etiam, & leporem ex caesis matrum uteris exstractos, supervixisse novimus. Praeterea, num infans, in partu haerens, vitalis sit, necne; ex arteriarum umbilicalium pulsatione clarè dignoscitur. Certum autem est, arterias illas, non matris, sed cordis proprii virtute agitari; quippe rhythmum, sive ordinem à matris pulsu diversum obtinent: idque facilè experiri licet, si manum alteram carpo matris, alteram umbilici funiculo admoveris. Imò verò in ejusmodi caesonibus, membrana eborio etiamnum obvolutis, saepe reperi (matre jam exstinctâ, & planè rigidâ) arterias umbilicales micantes, foetumque vegetum.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 318","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/318"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 320","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/320"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}