{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 325","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 325","ref":"325","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/325","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/325.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Ridebunt, scio, haec nasuti quidam; qui, nisi quod ipsi sentiunt, nihil rectum putant. Hic tamen philosophorum mos est; cùm rem ipsam, ut se habeat, clarè percipere nequeunt; fingunt saltem modum ejus aliquem naturae operibus consonum, & veritati proximum. Profectò omnes (quas jam magni facimus) opiniones, initio mera figmenta & imaginationes erant; donec per experimenta sensibilia, & cognitis caussis necessariis confirmatae, pleniorem fidem facerent. Aristoteles ait, philosophos fabularum quodammodo amatores esse, eò quòd fabula ex mirandis constet. Enimvero homines primùm rerum admiratione ducti, philosophiam coluerunt. Ego, cùm in utero nil ampliùs à coitu relictum videam, cui principium generationis acceptum referam; quàm in cerebro, post sensationem, & experientiam, quod artis principium sit; sed similem utrobique constitutionem reperiam; hanc commentus sum fabulam. Viri docti & ingeniosi de ea cogitent; fastosi, per me, rejiciant; &, petulanti qui sunt splene, liberè irrideant. Quoniam, inquam, nihil sensibile in utero post coitum reperitur; & tamen necesse est, ut aliquid adsit, quod foeminam foecundam reddat; atque illud (ut probabile est) corporeum esse nequeat: superest, ut ad merum conceptum, specierumque sine materia receptionem confugiamus; ut idem scilicet hic contingat, quod in cerebro fieri nemo dubitat: nisi quis, cui è meliore luto – finxit praecordia Titan, caussam efficientem aliam, praeter praedictas, invenerit. Quidam nostrae quoque aetatis philosophi, antiquam de atomis opinionem recoluerunt: ideoque arbitrantur, contagium hoc (ut & omne aliud) ex subtilissimis seminis masculi effluviis, odorum more facilè emanantibus, inque uterum coitûs tempore illisis, provenire. Alii, spiritus incorporeos, tanquam demiurgos, aut angelos, vel daemones in scenam vocant. Alii, contagium intelligunt, fermenti, aut fracedinis instar. Alii alia fingunt, & imaginantur. Concedatur itaque inter caeteras, etiam huic nostrae conjecturae locus; donec de re ipsâ certi aliquid constiterit. Plurima quidem sunt à me observata, quae dictas aliorum opiniones facilè convellant: (adeò in proclivi est, quid res non sit, potiùs, quàm quid sit, dicere) non sunt autem hujus loci, sed alibi potiùs proponenda. Impraesentiarum hoc solùm dicam: si, quod communi nomine contagium à nobis appellatur, utpote à contactu in coitu spermatico ortum, & in foemina (citra geniturae praesentiam) superstes, futurae procreationis efficiens & opifex; si, inquam, contagium hoc (sive atomi, sive odor, sive fracedo, sive aliud quid sue rit) à corporis naturâ alienum sit; necesse est, sit incorporeum aliquid.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 324","label":"CONCEPTIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/324"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 326","label":"CONCEPTIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/326"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}