{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 51","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/51.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Inter vitellum enim, qui adhuc in racemo est, & eum qui in medio perfecti ovi reperitur, hoc maximè interest; quòd ille, quamvis luteo colore sit, consistentiâ tamen magis albumen referat; & cocturâ, hujus instar, crassescat, compactus, viscidus & in laminas fissilis sit: vitellus verò qui in ovi perfecti medio est, à coctione friabilis fiat, & consistentiae magis terrestris, (non crassae, & glutinosae, albuminis instar,) appareat. De Ovi Cortice. Exercitatio 10. Empestivum est, post declaratam ovi generationem, de ejus partibus, & differentiis agere. Componitur autem ovum (inquit Fabricius) ex vitello, albumine, chalazis duabus, tribus membranis, (vi- Pag. 12 delicet, una vitelli propriâ, duabus totius ovi communibus) & dennon cortice. Quibus duo addenda sunt, quae verè ovi partibus annumerari non possunt; alterum est, quaedam exigua cavitas in obtusiore ovi parte intus prope putamen efformata; alterum, perexiguum, albumque vestigium, quasi rotunda cicatricula vitelli superficiei adnata. Quorum omnium bistoria exactiùs nobis afferenda est, ab externis exordientibus. Qvi exterius operculum (quod cortex, & putamen appellatur à Plinio; ovi testa, à Quinto Sereno;) est integumentum durum, tenue, friabile, porosum, colore vario; nimirum candido, pallido, rubro, maculato, & punctis distincto: videlicet gallinarum & columbarum, candido; palustrium, pallido; tinnunculi, rubro, ut minium; phasianorum, maculato, punctisque distincto, ut ait Aristoteles. Putamen De bist. annon omnia ova sortita sunt: Etenim serpentium ova eo destituuntur; & gal-l. 6. c. 2. Putamen hac linae aliquot solent (rarò tamen) sine cortice ovum parere. quanquam durum est, non tamen aequaliter in omnibus partibus durum apparet; sed durius ad ovi principium, & superiorem partem est. Ideoque Fa- Pag. 13. bricius dubitandum ait, ex qua materia, & quo tempore, ovi testa gignatur. Aristoteles enim & Plinius affirmant, corticem non intus gi-Hist. anl. 6. gni, sed cùm ovum editum est; & prout exit, ita ab aëre externo obdurari, c. 2. & gen. calore externo evaporante humorem. Idque factum, ait Arist. ne parenti m. 1. 8. dolorem moveret, & faciliùs egrederetur. Quemadmodum ovum aceto de gen. an. emollitum, in vas stricti orificii facilè intrudi dicitur.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 50","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/50"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 52.1-4","label":"52.1 to 52.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/52.1"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}