{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 56","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/56.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Mihi enim certò compertum est, ovum (saltem apud nos) in ipso utero existens cortice integi: licèt Aristoteles, & Plinius contrarium affirment, idque Fabricius quoque haud pertinaciter negandum putet. Forsitan locis calidioribus, & robustioribus gallinis, ovum molle & sine testa ut plurimùm nascitur; apud nos verò id rarissimè contingit. Ita mihi olim, Venetiis cùm essem, Aromatarius Medicus clarissimus ostendit, inter utramque faseoli laminam, minutum folium efformatum; cùm tamen apud nos, in similibus faseolis, duntaxat apex parvulus nascituri germinis appareat. Tantopere ad foecunditatem & celeriorem proventum, caeli, soli, aërisque benignus tepor, & clementia conducunt. De reliquis Ovi partibus. Exercitatio 11. Bi autem, quando, & quomodo reliquae Ovi partes generentur, in historia uteri partim jam diximus; partimque postea, ubi de earum utilitatibus agetur, dicemus. Albumen (inquit Fabricius) ovi albus liquor, Plinio; ovi candidum, Celso; ovi albor, Palladio; qvi album, & albamentum, Apicio; Graecè λευκὸν; ab Arist. οῦ λαύκωμα; ab Anaxagorâ, ὄρνιθος γάλα, lac avium dicitur. Estque ovi liquor frigidus, lentus, albus, varius crassitie, (nam ad obtusam, acutamque ovi partem liquidius, in aliis partibus crassius visitur;) & copiam, (copiosior enim est ad obtusam ovi partem, minùs ad acutam, & adhuc minùs in caetera ovi parte) vitellum undique obtegens, & cingens. Ego verò in ovo gallinaceo non modò varium albumen observavi, sed etiam duplex; utrumque propriâ membranâ involutum: alterum tenuius, liquidius, & ejusdem ferme consistentiae cum humore illo, quem ex uteri plicis manantem, albuminis materiam & nutrimentum De reliquis Ovi partibus. mentum diximus. Alterum albumen est crassius, & viscosius, pauloque magis ad albedinem vergens; in vetustioribus autem & requietis ovis, post aliquot dierum incubationem, sufflavescens.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 55","label":"55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/55"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 57","label":"57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/57"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}