{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 80","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/80.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"& in eo oculis maximè turgidis, qui diu sic permanent. Serò enim tandem parvi fiunt, ac confidunt. In parte autem corporis inferiore, nullum extat membrum per initia, quod respondeat superioribus. Meatus autem illi qui à corde prodeunt, alter ad circundantem membranam tendit, alter ad luteum, officio umbilici. Pulli igitur origo ex albumine est; alitur enim luteo per umbilicum. Quibus verbis, Aristoteles videtur totam pulli generationem, in tres classes sive ordines distribuere: nempe à primo incubationis die, ad quintum usque: indè ad diem decimum, vel decimum quartum: atque hinc, ad vicesimum. Quasi ea duntaxat, quae his tribus temporibus percepit, in historiam retulisset. Contingunt sanè his temporibus maximae in ovo permutationes: quasi diebus hisce decretoriis, ceu tribus gradibus, processus ab ovo perfecto ad pulli exclusionem distingueretur. Quarto enim die prima foetûs particula, punctum saliens nempe, & sanguis apparent; posteaque foetus corporatur. Septimo, pullus membris distinguitur, & iese movet. Decimo, pluniescit. Circa vicesimum, respirat, pipit, atque exitum quaerit. Vita, quae illi circà quartum diem inest, plantarum aemula videtur, atque anima vegetativa duntaxat censenda est. Indè verò ad decimum, animalis instar, sensitivâ atque motivâ animâ fruitur, quâ adolescit: posteaque sensim perficitur; ornatur plumis; & rostro, unguibus, reliquisque instructus, ad exitum jam properat, ut tandem emancipatus sui juris fiat.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 79","label":"79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/79"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 81","label":"81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/81"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}