{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes de generatione animalium 89","citation":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/89.md","author":{"name":"William Harvey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey"},"work":{"title":"Exercitationes de generatione animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Plurimùm autem ambigo, utrum vesicula, sive punctum saliens; an sanguis ipse sit antiquior: num scilicet liquor contentus, an vasa continentia. Videtur autem, quod continet, contenti gratiâ fabrefactum esse; ideoque posteriùs efformari. Id quidem oculorum fidelium testimonio certum est, prima corporis stamina, primumque ejus fundamentum conspicuum venas esse; quibus reliquae omnes partes superadditae, & postgenitae sunt. Verùm hac de re postea amplius. Interea ridere libet fictam illam partium divisionem, in spermaticas, & sanguineas: quasi verò aliquae ex semine immediatè natae sint, & non omnes ab eadem origine proficiscantur. Ad propositum revertor. Colliquamenti ambitus jam supra dimidium ovi occupat. Cor foris pendulum, à corpore nonnihil remotum est. Et, si attentè inspexeris, vasa quaedam umbilicalia pulsare videas. Inspectio sexta. Exercitatio 19. Ne septimo omnia manifestiora sunt, visunturque fingularum Spartium primordia: nempe alae, pedes, genitalia, pedum digiti divisi, femora, clunes, &c. Jam se movet foetus, & calcitrat, perfectusque pullus conspicitur; cui nihil postea superadditur, sed partes tenellae duntaxat incrementum sumunt: quae quantò, magis augentur, tantò quoque magis albumen absumitur; menibranaeque exteriores unitae, secundinae naturam referunt; quemadmodum & venae, umbilici effigiem magis indies repraesentant. Quapropter à die septimo ad decimum transiliendum censeo; cùm interea temporis nihil observatu dignum occurrat, quod non passim apud autores alios, praesertim Aristotelem, reperias. Fit tamen, ut plura simul ova inspicienti, quaedam praecocia, & provectiora, omniaque explicata magis habentia: alia tardiora, membrisque minùs distincta appareant. Quanquam aliàs non parùm ad hanc rem faciunt, anni tempus, locus, externa fomenta, diligens Inspectio post diem decimum. diligens incubatio, & siqua sunt alia hujusmodi.","prev":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 88","label":"88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/88"},"next":{"citation":"Exercitationes de generatione animalium 90","label":"90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/90"},"credit":{"text":"William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium","quality":"ocr"}}