{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 3.5.1-40","citation":"Wipo, Carmina 3.5.1-40","ref":"3.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/carmina/3.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/carmina/3.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/carmina/3.5.1.md","author":{"name":"Wipo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/carmina","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Ad regis laudes Lex ambas erigit aures:\nUt segetes pluviis, sic cresco laudibus istis.\nNon plus mulcet apes mellitos lambere flores\nQuam me laus regis, quo constat pactio legis.\nHis mihi fit verbis, quod rore virentibus herbis,\nQuando dies verni reparabunt gaudia mundi.\nQuid satius Legi quam dicere talia regi?\nSalve, flos patriae, quo fructum pacis habere\nNon dubitat mundus, quia regnas orbe secundus\nPost domin um caeli, dignus mundana tueri!\nSalve, stirps regum, populis veneranda per aevum!\nRadix magna fuit, quam ramus talis adauxit;\nNobile germen erat, quod mundum floribus ornat.\nUna viri virtus multum praestare valebit\nCommendatque nimis probitas semel edita quondam:\nQuid facient plures caput unum regis habentes,\nQuas numerare volens seriem facit ordine longam!\nSed tamen ex cunctis sex regem magnificabunt\nVirtutes aliasque satis praecedere norunt:\nMens humilis, pietatis amor, pax missa per orbem,\nNobilitas et forma decens, fiducia belli.\nHas voco praecipuas et regis honoribus aptas,\nHis rex Heinricus Christi clarescit amicus.\nAd mea nunc venio, quae novit mundus in illo:\nSunt mea, quae dicam, quia sum Lex, ille meus rex;\nEt qui me spernit, rex eius praelia sternit;\nQui mea iura colit, rex hunc defendere novit.\nRex Christo carus nullum vastabit avarus.\nVile putat studium, si quis comportat in unum\nQuicquid habere potest, cum ius non quaerat habendi.\nEst dives multum, contemptor divitiarum.\nAuri surdus amor miseris clamantibus obstat;\nVendiderit leges captura pecunia reges,\nEt de principibus iustos furabitur usus:\nAt rex Heinricus vir prudens prospicit illud,\nUt tunc curet opes, cum nullum sunt reprimentes,\nNec contra legem flectunt donaria regem.\nSic facit ut doctus; quis rex est doctior illo?\nQuis caesar melius, si quid rubrica vetavt,\nScire valet primis, quam discere coeperat, annis?","prev":{"citation":"Carmina 3.4","label":"III. Tetralogus., Epilogus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/carmina/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/carmina/3.4"},"next":{"citation":"Carmina 3.5.41-82","label":"III. Tetralogus., Carmen Legis pro Laude Regis., lines 3.5.41-3.5.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/carmina/3.5.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/carmina/3.5.41"},"credit":{"text":"Wipo, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000709.zip","quality":"proofread"}}