{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Gesta Chuonradi II imperatoris 2.1-10","citation":"Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris 2.1-10","ref":"2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.1.md","author":{"name":"Wipo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo"},"work":{"title":"Gesta Chuonradi II imperatoris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Rerum labentium fugitivam memoriam litterarum vinculis connectere et praesertim christiani imperii laudes inerti silentio non transire, cum et his, qui hoc in hac vita bene administrabant, inde quaedam perpetuitatis perduret gloria, tum posteris, si aemulari parentes velint, bene vivendi apposita sit form a, aptum et conveniens esse putavi, quia utile exemplum imitantis animum promptiorem atque firmiorem in rebus agendis reddere solet. Item fit plerumque, ut de laude maiorum facile nascatur verecundia et confusio posterorum, si se his saltem non aequaverint, cum gesta eorum fama docente laudaverint. Ut enim virtus plerosque vulgares nobilitat, sic nobilitas sine virtutibus multos nobiles degenerat. Praeterea videtur non licere de victoriis catholicorum principum tacere et tyrannorum infidelium triumphos largis vocibus publicare. Satis inconsultum est, Superbum Tarquinium, Tullum et Ancum, patrem Aeneam, ferocem Rutulum et huiusmodi quoslibet et scribere et legere: nostros autem Carolos atque tres Ottones, imperatorem Heinricum secundum, Chuonradum imperatorem, patrem gloriosissimi regis Heinrici tertii, et eundem Heinricum regem in Christo triumphantem omnino negligere. Verendum est modernis scriptoribus vitio torporis apud Deum vilescere, cum primitiva auctoritas veteris testamenti , guae historias patrum fructifero labore diligenter exarat, novarum rerum. frugem in memoriae cellario recondi debere praefiguret et doceat. Sie Abraam Loth fratruelem suum in bello liberasse commemoramus; sic filios Israel hostes diversos superasse comperimus. Sic David regis praelia, Salomonis consilia, Gedeonis ingenia , Machabaeorum pugnas propter scriptorum copiam prae oculis habemus. Veteres enim philosophi diverso modo rei publicae consuluerunt. Referebant plerumque somnia probabilia, quibus animos auditorum inducerent in id, quod affirmare instituerunt; interdum ad idem officium fabulosas narrationes honestis rebus et nominibus velatas, cum huiusmodi figmenta nil philosophiae refragentur, adinvenerunt; saepe apertis disputationibus rationis fidem faciebant rei publicae rectoribus , animos humanos aeternos esse et – ut refert Macrobius Socratem dixisse – animam post animal non perire ; atque omnes pene philosophi humani studii fructum non cum vita ipsius terminari, sed omnes, qui patriam adiuverint et legem conservarint sempiterno aevo feliciter perfrui, iustitiae vero contemptoribus iusti creatoris iudicio poenam reservari indubitanter docuerunt.","prev":{"citation":"Gesta Chuonradi II imperatoris 1","label":"Epistola ad Regem Heinricum Chuonradi Imperatoris Filium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/1"},"next":{"citation":"Gesta Chuonradi II imperatoris 2.11-18","label":"2.11 to 2.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.11"},"credit":{"text":"Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000709.zip","quality":"proofread"}}