{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Gesta Chuonradi II imperatoris 2.11-18","citation":"Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris 2.11-18","ref":"2.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.11.md","author":{"name":"Wipo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo"},"work":{"title":"Gesta Chuonradi II imperatoris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Animam vero humanam immortalem esse, id ex multis rationibus probarunt, tum inde quod, dum corporis nexibus inclusa ea libertate utatur, ut modo sidereos recessus, modo terrestres, interdum marina abdita, quae numquam corporaliter videbat, vivaci motu cogitationis percurrat, aliquando vigilante, interdum quiescente corpore plurima futura suo, non alieno visu colligat eaque memoria retineat, nebuloso velamine carnis exuta multo liberius eadem vivacitate perfruatur. Idque credere , quin potius scire maximo usui fore principibus aiebant, qui saepe per insolentiam torpescentes sequentis vitae commoda minus attendunt. Quam ob rem victoribus statuas et monumenta quam amplissima fecerunt antiqui eorumque acta inscribi debere censuerant, ut illis mortuis honor extaret ad perpetuam memoriam posteritatis, quorum animas vivere credebant in perpetuum . Licet ipsi humana tantum sapientia investigarent immortalitatem animae, quae illis necdum a Christo aut promissa vel ostensa fuerat, hinc tamen adducti et iustitiam ipsi colebant et hanc rectoribus patriae scriptis suis diligenter inculcabant. Acta vero rei publicae mori simul cum eius rectoribus arbitrati sunt, nisi quod accidit notaretur, et propter desidiam silendi maximam pernitiem fieri, si ex scriptis remanentibus non pateret illud unum quemque sequi defunctum, cui vivus adhibuit studium. Nos autem, a quibus sermo veritatis eliminavit torporem taciturnitatis, dicens: 'Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta', cur principibus christianis et euangelicae fidei assertoribus sustinemus negari, quod suis ultro offerunt pagani? Si enim nostri catholici reges, verae fidei defensores, legem ac pacem Christi, quam nobis per euangelium suum tradidit, sine periculo erroris gubernant: qui eorum bene facta scriptis suis manifestabunt, quid aliud quam euangelium Christi praedicabunt? quamvis animus scribentis vacillet aggredi arduas res maturo consilio, morali gravitate, summa constantia peractas. Et si inepto luxu vel ficta audatia aut cupiditate flagitiosa fiant res, in quibus cunctis scriptorem oportet versari: et in actis eorum, quos notat, vulganda sunt tam gesta quam omissa, prout facultas ingenii dederit, ex qua re boni ad virtutem incitantur, mali autem honesta invectione corriguntur.","prev":{"citation":"Gesta Chuonradi II imperatoris 2.1-10","label":"2.1 to 2.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.1"},"next":{"citation":"Gesta Chuonradi II imperatoris 2.19-29","label":"2.19 to 2.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.19"},"credit":{"text":"Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000709.zip","quality":"proofread"}}