{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Gesta Chuonradi II imperatoris 2.19-29","citation":"Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris 2.19-29","ref":"2.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.19.md","author":{"name":"Wipo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo"},"work":{"title":"Gesta Chuonradi II imperatoris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Illa igitur est causa scribendi, quod nulla vetat religio, et commendat intentio, et proderit patriae, et bene dictio conducit posteritati. Quod praeterit, in promptu est; quicquid autem futurum est, non est in praenotione. Qua re atque spe adductus scribere volui ad communem utilitatem legentium, quod audientibus esset iucundum. Nam si quid in his, quod honestum sit, afferatur, in potestate lectoris ad imitandum erit in propatulo. Quod etiam facio meo provectu, ut qui multis prementibus vitiis corpus excitante Deo ociositatem, velut animae inimicam, his occupatus negotiis vitare valeam. Siquidem, cum de publicis gestis paratus sum dicere, praecipue duorum acta regum complectar, scilicet Chuonradi imperatoris atque filii eius regis Heinrici tertii, quem Heinricum Lineam Iustitiae cuncti pene prudentiores cognominant. Patris vero gesta, quae meis temporibus acciderant, prout ipse vidi aut relatu aliorum didici, calamis pingentibus ignaris successoribus effigiabo . Acta autem clarissima filii, quoniam adhuc Dei gratia superstes regnat, quam diu vixero, congregare non desinam. Quodsi hoc acciderit, ut, sicut ante regem hanc vitam mihi contigit introire, sic mihi accidat exire et eo modo opus meum imperfectum deseram, obsecro post me scribentem, ne pudeat illum meis fundamentis parietes suos superponere, ne spernat stilum cadentem erigere, ne invideat meis coeptis, sicut nolit aliquem invidere suis finitis. Si enim qui incepit medium habet, non oportet esse aliquem in huius operis calce ingratum, qui principium inveniet praeparatum. Haec de proemii compendio proposui; nunc ad gesta imperatoris veniam; sed prius de electione eius, quam idonea fuerit, pauca edisseram, ut inde probabilius scribere valeam, si prius, qui pontifices vel caeteri principes tunc temporis regni praesidio fuerint, commemorabo.","prev":{"citation":"Gesta Chuonradi II imperatoris 2.11-18","label":"2.11 to 2.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/2.11"},"next":{"citation":"Gesta Chuonradi II imperatoris 3.1.1-13","label":"3.1.1 to 3.1.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/3.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/3.1.1"},"credit":{"text":"Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000709.zip","quality":"proofread"}}