# Fragmenta 8a

Agathocles, Fragmenta, Fragment 8a. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/agathocles-hist/fragmenta/8a

Festus: Agathocles, Cyzicenarum rerum conscriptor,ait, vaticinio Heleni impulsum Aeneam Italiam petivisse portantem suam secum neptem Ascani filiam nomine Rhomam, eamque, ut Italia sint Phryges potiti et his regionibus maxime, quae nunc sunt vicinae urbi, prima omnium consecrasse in Palatio Fidei templum, in quo monte postea quum conderetur urbs, visam esse justam vocabuli Romae causam, eam, quae priore, unde ea locum dedicavisset Fidei. Ait quidem Agathocles complures esse auctores, qui dicunt Aeneam sepultum in urbe Berecynthia proxime flumen Nolon, atque ex ejus progenie quendam nomine Rhomum venisse in Italiam, et urbem Romam nominatam condidisse.

---

Agathocles Hist., Fragmenta. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg0688.tlg005.local001/.
