# Testimonia et Fragmenta. 20

Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta., Fragment 20. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/antipater-tarsensis/testimonia-et-fragmenta/20

Cicero Acad. Pr. II 17. Sed quod nos facere nunc ingredimur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis, et ii quidem non mediocres, faciundum omnino non putabant: nec vero esse ullam rationem disputare cum iis, qui nihil probarent; Antipatrumque Stoicum, qui multus in eo fuisset, reprehendebant nec definiri aiebant necesse esse, quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, comprehensio, quam κατάληψιν illi vocant; eosque qui persuadere vellent esse aliquid, quod comprehendi et percipi posset, inscienter facere dicebant etc.

---

Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta., ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1146.tlg001.local001/.
