# Testimonia et Fragmenta. 38

Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta., Fragment 38. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/antipater-tarsensis/testimonia-et-fragmenta/38

Cicero de divin. I 123. Permulta collecta sunt ab Antipatro, quae mirabiliter a Socrate divinata sunt; quae praetermittam. — 124. Illud tamen eius philosophi magnificum ac paene divinum, quod, cum impiis sententiis damnatus esset, aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo egredienti neque illud suggestum, in quo causam dixerat, ascendenti signum sibi ullum, quod consuesset, a deo quasi mali alicuius impendentis datum.

---

Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta., ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1146.tlg001.local001/.
