# Testimonia et Fragmenta. 42

Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta., Fragment 42. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/antipater-tarsensis/testimonia-et-fragmenta/42

Cicero de divin. II 144. Quid? ipsorum interpretum coniecturae nonne magis ingenia declarant eorum, quam vim consensumque naturae? Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru quadrigarum vehi. Mane ad coniectorem. At ille: vinces, inquit. Id enim celeritas significat et vis equorum. Post idem ad Antiphontem. Is autem: vincare, inquit, necesse est. An non intelligis, quattuor ante te cucurrisse? Ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri) sed ad cursorem redeo etc.

---

Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta., ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1146.tlg001.local001/.
