# Testimonia et Fragmenta. 54

Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta., Fragment 54. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/antipater-tarsensis/testimonia-et-fragmenta/54

Seneca epist. ad Lucil. 87, 38. Ex malis bonum non fit. ex multis paupertatibus divitiae fiunt: ergo divitiae bonum non sunt. Hanc interrogationem nostri non agnoscunt: Peripatetici et fingunt illam et solvunt. ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli: Paupertas non per positionem dicitur, sed per detractionem (vel ut antiqui dixerunt per orbationem. Graeci κατὰ στέρησιν dicunt). non quod habeat dicitur, sed quod non habeat. itaque ex multis inanibus nihil impleri potest: divitias multae res faciunt, non multae inopiae. Aliter, inquit, quam debes, paupertatem intellegis. paupertas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet: ita non ab eo dicitur, quod habet, sed ab eo, quodo ei deest. Facilius quod volo exprimerem, si latinum verbum esset, quo ἀνυπαρξία significa[re]tur. hanc paupertati Antipater adsignat.

---

Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta., ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1146.tlg001.local001/.
