# Testimonia et Fragmenta 368

Ariston, Testimonia et Fragmenta, Fragment 368. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/ariston-phil/testimonia-et-fragmenta/368

Cicero de finibus IV 79. Roges enim Aristonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris, divitiae, valetudo; neget. Quid? quae contraria sunt his, malane? Nihilo magis. － Admirantes quaeramus － quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum, ages, numquam angere, numquam cupies, numquam timebis.

---

Ariston of Chios, Testimonia et Fragmenta, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1193.tlg001.local001/.
