# Testimonia et Fragmenta 369

Ariston, Testimonia et Fragmenta, Fragment 369. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/ariston-phil/testimonia-et-fragmenta/369

Cicero de finibus IV 43. Itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse, qui finem bonorum esse dixerunt honeste vivere, sed alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime － deinde Aristo, qui nihil relinquere (scil. quod praeter virtutem appetendum esset) non est ausus, introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret aliquid, quodcumque in mentem incideret et quodcumque tamquam occurreret. Is hoc melior quam Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior quam ceteri, quod penitus a natura recessit.

---

Ariston of Chios, Testimonia et Fragmenta, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1193.tlg001.local001/.
