# Περὶ Σημίων Ὀδυσσείας 3

Aristonicus of Alexandria, Περὶ Σημίων Ὀδυσσείας, Α.. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/aristonicus-of-alexandria/text/3

3. πολλῶν δ’ ἀνθρώπων ἴδεν ἄστεα καὶ νόον ἔγνω. †) Ζηνόδοτος νόμον ἔγνω φησίν. ἄμεινον δὲ τὸ νόον . . . δι’ ὧν Ὀδυσσεὺς αὐτὸς εἰσάγεται λέγων (ζ 121) ἠὲ φιλόξεινοι, καί σφιν νόος ἐστὶ θεουδής. MT. Post νόον lacunam indicavit Friedlaenderus in recensione Dindorfii schol. Graec. (Fleckeisenii Annal. tom. 77 p. 3) et sic explevit: καὶ διασαφεῖται τὸ ἐνταῦθα κεφαλαιωδῶς λεγόμενον. Homerus non novit vocabulum νόμος, quod primum legitur in hymno ad Apollinem Delium v. 20. Itaque ad ρ 487, ubi εὐνομίην legitur, ab εὖ νέμεσθαι derivatum esse Aristarchus docuit, cf. schol. ibid., certe ut Zenodoti lectionem refutaret, prae egregio νόον malam illam et falsam etiamsi decies νόμος apud Homerum legeretur. L. Ar. 348. Ad illum locum ab Aristonico citatum ζ 121 addi possunt etiam ν 202. θ 576. Ceterum et Prellerus (ad α 3 p. 10) et Sengebuschius (l. c. p. 7) erraverunt in cod. Hamburgensi T. pro νόμον Zenodoti νόον legentes, haud dubie quod Ven. M. non inspexerunt. Prellerus Ζηνόδοτος νόον ἔγνω φησὶ ἄμεινον legit, sequentia non potuit extricare, Sengebuschius νόου ἔγνω Zenodotum scripsisse coniecit et sic Aristonici scholion liberius supplevit. Nauckius Zenodoti lecfionem νομόν fuisse contendit.

---

Aristonicus of Alexandria, Περὶ Σημίων Ὀδυσσείας, ed. Otto Carnuth. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1194.tlg001.local001/.
