Ancient Greek
Book 1, ΨΕΥΔΕΠΙΓΡΑΦΑ.
Babrius, Fabulae Aesopeae 1.214
Not analysed yet
=F 114 Ἀνήρ τις τῆς οἰκείας ἐρασθεὶς θυγατρὸς κτλ, e vita Aesopi XXXIII p. 304 Eb. ubi nullum omnino choliamborum vestigium cognosco. Neque Bergkius neque Gitlbauer Babrio ista tribuis Sent, si e vita Aesop ea hausta esse obervassent. Hae fabulae fere omnes totae quantae sunt non solum rhythmo, sed etiam sermone pedestri sunt scriptae; Gitlbauerum Babrii choliambos integros se restituere opinatum esse vix credas. Fragmenta quaedam hexametris vel iambis rectis inclusa, quibus Babrii nomen errore aperto ascripserunt Suidas et Georgides, inter Mythicorum reliquias recepta invenies infra p. 217. 22. 235. Eiusdem fere generis est fabula dact. 34 infra p. 231, quam Babrio vindicaverat Eb p. 94. Fragmentum papyro veteri inscriptum, quod Babrii esse Weilius coniecerat (rev. des ét. Gr. 1890, 309, cf. Werner Qu. Babr. p. 61). ad Herondae mimum VIII pertinet.