Ancient Greek · ~3 min
Book 1, ΨΕΥΔΕΠΙΓΡΑΦΑ.
Babrius, Fabulae Aesopeae 1.252
Not analysed yet
. Populari quodam colore perspicua est fabula Vat. Fur. 370 p. 151 (HI 332), gemella illa Accursianae 36 F Fur 88 (HI 225), cf. Furiae adn. ed. Lips. Add. p. 163 inf.) ,e qua fabella nostra Grimmii 27 p. 113 progerminavit. Atque choliambos in ea iam Corais p. 270 obserare sibi visus est; sed versus sunt artis Byzantinae, non Babrianae: ὄνος καὶ κύων ἐν ταὐτῷ ὡδοιπόρουν χόρτου τε, φημί, καὶ κριθῆς καὶ ἀχύρου κτλ. Verba quae sunt χόρτου τε φημί, Babrio ascripsit Eb. p. 94, ego a Byzantino homine conscripta ea esse spondeo; nam otiosum illud φημί ipsi narrationi inserere non solet Babrius, solent Tzetrae et qui sunt similes. Neque cum asino litteras legente apud Babrium invenio quod conferam (cf. supra p. 205).