Ancient Greek · ~12 min
Book 1, ΨΕΥΔΕΠΙΓΡΑΦΑ.
Babrius, Fabulae Aesopeae 1.254
Not analysed yet
. Cum Tyrwhitto aliis Lachmannus (fr. 142, cf. praef. p. XI) Babrio tribuit hos versus: ταῦτα δʼ Αἴσωπος ὁ Σαρδιηνὸς εἶπεν, ὅντινʼ οἱ Δελφοί ᾄδοντα μῦθον οὐ καλῶς ἐδέξαντο ἔωσαν αὐτὸν μάλʼ ἀθέως κατὰ κρημνοῦ. 1—3 servavit Apollon. Soph. lex. Hom. p. 10, 13 s. v. ἄειδε, ubi οἱ ἀδελφοὶ cod. (corr. Tyrwh.) ; v. 4 Schneidewinus composuit e Suidae verbis s. ἔωσεν; καὶ περὶ τοῦ Αἰσώπου οἱ Δελφοὶ ἔωσαν αὐτὸν κατὰ κρημνοῦ μάλα, quae Aeliano potius tribuit Hercher Ael. fr. 203 p. 259 (ἀλλʼ ἔωσαν αὐτὸν νήπιοι κ. κρ. Bgk.) Versus illos, quorum paenultima nulla accentu feritur, Babrii non esse post Ahrensium (de cras. et aph. p. 31) et Schenidewinum omnes fere consentiunt. Solus Naber (Mnemos. s. IV 1876 p. 400 sqq.) ea fere concludendi forma nisus, quam circulum vitiosum hodie logic appellant. Babrio eos vindicare ausus est, quem eadem qua Alexandrinos arte metrica usum esse opinatur, cf. quae disputavi de Babr. aet. p. 158 sqq. Verum omnia Neberi commenta, quae qualia essent 1. s. accuratius demonstravi, certo tabularum ceratarum testimonio ita nunc refutantur, nemo ut iam hiscere possit adversus veritatem: nam poetae Athoi, quem monachum fuisse Naber ariolatus est, severa ista ars in ipsis fabulis Assendelftianis observatur saeculo p. (Chr. n. tertio cerae inscriptis. 1) Praeterea verbis illis quo loco Babrius uti potuerit, non intellego; spectant enim —id quod iam Tyrwhittus obseravit —ad canthari fabulam ante supplicium ab Aesopo narratam (cf. schol. Aristoph. Vesp. 1446 p. 166 Dbn, vit. Aes. fab. om. p. 301 sq. Eb)2): Babrius vero, qui hac re longe diversus est a Phaedro, singulas fabulas ad Aesopi fata referre non solet. Accedit, quod certa Babrii fragmenta Apollonii lexico recepta inveniuntur nulla. Multo probabilius quod suspicatus est Ahrens l. s. choliamborum Callimachi frustulum nos tenere (cf. Callim. II p. 272 Schn.) Quid enim si fr. 87: ἦν κεῖνος οὑνιαυτός, ᾧ τό τε πτηνὸν καὶ τοὐν θαλάσσῃ καὶ τὸ τετράπουν οὕτως ἐφθέγγεθʼ ὡς ὁ πηλὸς ὁ Προμήθειος fabellae Aesopi prooemium erat? lta Aesopus in vita fab. Rom. p. 282 Eb. fabulam Samiis orditur ab his verbis καθʼ ὃν χρόνον ὁμόφωνα ἦν τὰ ζῷα κτλ. Nam ad ipsum lauri et oleae certamen a Callimacho fr. 43 narratum ἄκουε δὴ τὸν αἶνον· ἔν κοτε Τμώλῳ δάφνην ἐλαίῃ νεῖκος οἱ πάλαι Λυδοὶ λέγουσι θέσθαι ἐγὼ φαύλη πάντων †τῶν δένδρων εἰμί. versus illos quominus referamus cum Meinekio choliamb. p. 157 multa impediunt. Certe Aesopi fata choliambis Callimachi enarrata esse eo facilius credas, cum exstent fragmenta, quibus Thales septemque qui dicuntur sapientes celebrantur (fr. 94 sq. p. 259). Ceterum Callimachi ersus supra descripti ansam dederunt Bergkio aetatis poetae ultra Callimachum removendae (kl. Schr. II p. 56Ο). Eberhardianis fabulis quas adiecit Gitlbauer indiciis saepe contentus paene nullis eas perpaucis exceptis ne inter dubias quidem locum habere volui. Verum ne quid desideres en tibi indicem earum quasomisi: