Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.103
Not analysed yet
Cicero Acad. Pr. II 26. (i. e. Antiochus contra ἀκαταληψίαν disputans). Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur, quasi quaedam lux lunenque vitae! -nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit virtutem, cum esset ipsa ratio confirmata quaerendo. quaestio autem est adpetitio cognitionis, quaestionisque finis inventio. at nemo invenit falsa, nec ea quae incerta permanent, inventa esse possunt, sed cum ea, quae quasi involuta fuerunt, aperta sunt, tum inventa dicuntur. sic et initium quaerendi et exitus percipiendi et comprendendi ⟨facultate⟩ tenetur.