Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1067
Not analysed yet
Cicero de nat. deor. II 24, 63. Alia quoque ex ratione et quidem physica magna fluxit multitudo deorum, qui induti specie humana fabulas poëtis suppediaverunt, hominum autem vitam supersitione omni referserunt. Atque hic locus a Zenone tractatus post a Cleanthe et Chrysippo pluribus verbis explicatus est. Nam ⟨cum⟩ vetus haec opinio Graeciam opplevisset, exsectum Caelum a filio Saturno, vinctum autem Saturnum ipsum a filio Iove, physica ratio non inelgans inclusa est in inpias fabulas; caelestem enim altissimam aeteriamque naturam, id est igneam, quae per sese omnia gigneret, vacare voluerunt ea parte corporis, quae coniunctione alterius egeret ad procreandum.