Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1070
Not analysed yet
Servius ad Verg. Aeneid. IV 638. et sciendum Stoicos dicere unum esse deum, cui nomina variantur pro actibus et officiis. unde etiam duplicis sexus numina esse dicuntur, ut cum in actu sunt mares sint, feminae cum patiendi habent naturam: unde est: conjugis in gremium laetae descendit (Georg. II 326) cf. ad Georgica I 5. Stoici dicunt non esse nisi unum deum et unam eandemque potestatem, quae pro ratione officiorum [nostrorum] variis hominibus appellatur. Unde eundem Solem, eundem Apollinem, eundem Liberum vocant. Item Lunam eandem Dianam, eandem Cererem, eandem lunonem, eandem Proserpinam dicunt etc.