# Fragmenta Logica et Physica 1.1077

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-logica-et-physica/1.1077

Cicero de nat. deor. I 15, 39. Iam vero Chrysippus, qui Stoicorum somniorum vaferrumus habetur interpres, magnam turbam congregat ignotorum deorum, atque ita ignotorum, ut eos ne coniectura quidem informare posimus, cum mens nostra quidvis videatur cogitatione posse depingere; ait enim vim divinam in ratione esse positam et in universae naturae animo atque mente, ipsumque mundum deum dicit esse et eius animi fusionem universam, tum eius ipsius principatum, qui in mente et ratione versetur, communeque rerum naturam unversitatemque omnia continentem, tum fatalem orbem et necessitatem rerum a Aëtius I 7, 30. de Xenocrate: τούτων δὲ τὴν μὲν . . . . . ἀειδῆ προσαγορεύει, τὴν δὲ διὰ τοῦ ὑγροῦ Ποσειδῶνα, τὴν δὲ διὰ τῆς γῆς φυτοσπόρον Δήμητρα ταῦτα δὲ χορηγήσας τοῖς Στωϊκοῖς τὰ πρότερα παρὰ τοῦ Πλάτωνος μεταπέφρακεν. futurarum, ignem praeterea et eum, quem ante dixi, aethera, tum ea quae natura fluerent atque manarent, ut et aquam et terram et aëra, solem, lunam, sidera, universitatemque rerum, qua omnia continerentur, atque etiam homines eos, qui immortalitatem essent consecuti. 40. Idemque disputat aethera esse eum, quem homines Iovem appellarent, quique aër per maria manaret, eum esse Neptunum, terramque eam esse, quae Ceres diceretur, similique ratione persequitur vocabula reliquorum deorum. Idemque etiam legis perpetuae et aeternae vim, quae quasi dux vitae et magistra officiorum sit, Iovem dicit esse eandemque fatalem necessitatem appellat, sempiternam rerum futurarum veritatem, quorum nihil tale est, ut in eo vis divina inesse videatur. 41. Et haec quidem in primo libro de natura deorum, in secundo autem volt Orphei, Musaei, Hesiodi, Homerique fabellas accommodare ad ea, quae ipse primo libro de deis immortalibus dixerat, ut etiam veterrimi poëtae, qui haec ne suspicati quidem sint, Stoici fuisse videantur.

---

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg001.local001/.
