Ancient Greek · ~13 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1082.1
Not analysed yet
Seneca de beneficiis I 3. Quorum quae vis quaeue proprietas sit dicam, si prius illa, quae ad rem nom pertinent, transsilire mihi permiseris: quare tres Gratiae et quare sorores sint et quare manibus inplexis et quare ridentes [et iuvenes add. Gerts] et virgines solutaque ac perlucida veste. Alii quidem videri volunt unam esse quae det beneficium, alteram quae accipiat, tertiam quae reddat. alii beneficiorum tria genera, promerentium, reddentium, simul et accipientium reddentiumque. Sed utrumlibet ex istis iudico verum, quid ista nos iuvat scientia? Quid ille consertis manibus in se reducitur chorus (vulg. redeuntium)? ob hoc, quia ordo beneficii per manus transeuntis nihilominus ad dantem revertitur et totius speciem perdit, si usquam interruptus est, pulcherrimus si cohaeret et vices servat. Ideo . . . . . . . est aliqua tamen maior his dignatio, sicut promerentium. Voltus hilari sunt quales solent esse qui dant vel accipiunt beneficia, iuvenes, quia non debet beneficiorum memoria senescere, virgines, quia incorrupta sunt et sincera et omnibus sancta; in quibus nihil esse adligati decet nec adstricti, solutis itaque tunicis utuntur, perlucidis autem quia beneficia conspici volunt. Sit aliquis usque eo Graecis emancipatus, ut haec dicat necssaria, nemo tamen erit, qui etiam illud ad rem iudicet pertinere, quae nomina illis Hesiodus imposuerit. Aeglen maximam natu appellavit, mediam Euphrosynen, tertiam Thalian. Horum nominum interpretationem, prout cuique visum est deflectit et ad rationem aliquam conatur perducere, cum Hesiodus puellis suis quod voluit nomen imposuerit. ltaque Homerus uni mutavit, Pasithean appellavit et in matrimonium produxit, ut scias illas non esse virgines Vestales. Inveniam alium poëtam, apud quem praecingantur et spissis aut Phryxianis prodeant. Ergo et Mercurius una stat, non quia beneficia ratio commendat vel oratio, sed quia pictori ita visum est. Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est et in imam penetrans veritatem, qui rei agendae causa loquitur et verbis non ultra quam ad intellectum satis est utitur, totum librum suum (sc. περὶ Χαρίτων) his ineptiis replet, ita ut de ratione dandi, accipiendi, reddendique beneficii pauca admodum dicat, nec his fabulas, sed haec fabulis inserit. Nam praeter ista, quae Hecaton transscribit, tres Chrysippus Gratias ait Iovis et Eurynomes filias esse, aetate autem minores quam horas, sed meliuscula facie et ideo Veneri dates comites. Matris quoque nomen ad rem iudicat pertinere: Eurynomen enim dictam, quia late patentis patrimonii sit beneficia dividere: tamquam matri post filias soleat nomen imponi aut poëtae vera nomia reddant. . . . . . . . . (paullo infra) ecce Thalia, de qua cum maxime agitur, apud Hesiodum Charis est, apud Homerum Musa. Idem de Benef. III 4. tu modo nos tuere, siquis mihi obiciet, quod Chrysippum in ordinem coëgerim, magnum mehercule virum, sed tamen Graecum, cuius acumen nimis tenue retunditur et in se saepe replicatur. Etiam cum agere aliquid videtur, pungit, non perforat. ibidem §4: ad hanc honestissimam contentionem beneficiis beneficia vincedi sic nos adhoratur Chrysippus ut dicat, verendum esse, ne quia Charites Iovis filiae sunt parum se grate gerere sacrilegium sit et tam bellis puellis fiat iniuria. (Sequentibus Seneca inludit Chrysippum, qui fabuloso sermone et anilibus argumentis lectores oblectare studerit: istae vero ineptiae poëtis relinquantur, quibus aures oblectare propositum est et dulcem fabulam nectere).