Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1091
Not analysed yet
Cicero de nat. deor. II 64. Saturnum autem eum esse voluerunt, qui cursum et conversionem spatiorum ac temporum contineret, qui deus Graece id ipsum nomen habet; Κρόνος enim dicitur, qui est idem χρόνος, id est spatium temporis. ——ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia ——vinctus autem a Iove, ne immoderatos cursus haberet, atque ut eum siderum vinclis alligaret.