Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.111
Not analysed yet
Cicero Acad. Pr. II 26 (i. e. Antiochus contra ἀκαταληψίαν disputans). Argumenti conclusio, quae est Graece ἀπόδειξις, ita definitur: ratio, quae ex rebus perceptis ad id, quod non percipiebatur, adducit. 27. quodsi omnia visa eius modi essent, qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent, neque ea posset ulla ratio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse diceremus aut quae esset conclusi argumenti fides?