# Fragmenta Logica et Physica 1.1114

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-logica-et-physica/1.1114

Philo de provid. I § 40 (p. 19 Aucher). Si nec providentia est nec universalis motor, nihil omnino in mundo moveri poterit. Quis enim dicere potest, totius mundi compositio inanimata cum sit, animatos motus fieri posse in natura perfectae creaturae? Quod si non constat, argumenti loco sit civis huius mundi homo ipse, qui tamquam parvus mundus in magno mundo factus est, cum sine anima nequeat corpus actiones suas perficere, nisi prius consilio eius optimo velut amici cuiusdam utatur: quandoquidem postquam praevaluerunt in animo deliberationes invisibiles, visibiliter sequitur sensibilium membrorum officium.

---

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg001.local001/.
