Ancient Greek · ~7 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1120
Not analysed yet
Lactantius de ira dei cp. 5. Existimantur Stoici et alii nonnulli aliquanto melius de divinitate sensisse, qui aiunt, gratiam in Deo esse, iram non esse. Favorabilis admodum ac popularis oratio, non cadere in deum hanc animi pusillanimitatem, ut ab ullo se laesum putet, qui laedi non potest; ut quieta illa et sancta maiestas concitetur, perturbetur, insaniat: quod est terrenae fragilitatis. Iram enim commotionem mentis esse ac perturbationem, quae sit a deo aliena. Quod si hominem quoque, qui modo sit sapiens et gravis, ira non deceat, siquidem cum in animum cuiusquam incidit velut saeva tempestas, tantos excitet fluctus ut statum mentis immutet, ardescant oculi, os tremat, lingua titubet, dentes concrepent, alternis vultum maculet nunc suffusus rubor, nunc pallor albescens, quanto magis deum non deceat tam foeda mutatio? Et si homo qui habeat imperium ac potestatem late noceat per iram, sanguinem fundat, urbes subvertat, populos deleat, provincias ad solitudinem redigat: quanto magis deum, qui habeat totius generis humani et ipsius mundi potestatem perditurum fuisse universa credibile sit, si irasceretur? Abesse igitur ab eo tam magnum, tam perniciosum malum oportere, et si absit ab eo ira et concitatio, quia et deformis et noxia est, nec cuiquam male faciat: nihil aliud superesse, nisi ut sit lenis, tranquillus, propitius, beneficus, conservator. Ita enim demum et communis omnium pater et optimus maximus dici poterit: quod expetit divina caelestisque natura. Nam si inter homines laudabile videtur, prodesse potius quam nocere, vivificare quam occidere, salvare quam perdere (nec immerito innocentia inter virtutes numeratur) et qui haec fecerit diligitur, praefertur, ornatur benedictis omnibus votisque celebratur, denique ob merita et beneficia Dei simillimus iudicatur: quanto magis ipsum deum par est divinis perfectisque virtutibus praecellentem atque ab omni terrena labe submotum divinis et caelestibus beneficiis omne genus hominum promereri.