# Fragmenta Logica et Physica 1.1162

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-logica-et-physica/1.1162

Cicero de legibus I 8, 25. Itaque ad hominum commoditates et usus tantam rerum ubertatem natura largita est, ut ea, quae gignuntur, donata consulto nobis, non fortuito nata videantur: nec solum ea, quae frugibus atque bacis terrae fetu profunduntur, sed etiam pecudes: quod perspicuum sit partim esse ad usum hominum, partim ad fructum, partim ad vescendum procreatas. 26. Artes vero innumerabiles repertae sunt, docente natura. Quam imitata ratio res ad vitam necessarias sollerter consecuta est.

---

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg001.local001/.
