# Fragmenta Logica et Physica 1.1172

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-logica-et-physica/1.1172

Lactantius de ira cp. 13. Sed Academici, contra Stoicos disserentes, solent quaerere, cur si deus omnia hominum causa fecerit etiam multa contraria et inimica et pestifera nobis reperiantur tam in mari quam in terra? Quod Stoici veritatem non respicientes ineptissime repulerunt; aiunt enim multa esse in gignentibus et in numero animalium, quorum adhuc lateat utilitas; sed eam processu temporum inveniri, sicut iam plura prioribus saeculis incognita necessitas et usus invenerit.

---

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg001.local001/.
