Ancient Greek
1.1196 to 1.1197
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1196-1197
Not analysed yet
Tertullianus de anima cp. 46. Sed et Stoici deum malunt providentissimum humanuae institutioni inter cetera praesidia divinatricum artium et disciplinarum somnia quoque nobis indidisse, peculiare solacium naturalis oraculi. Cicero de nat. deor. III 93. Sed quo modo iidem dicitis non omnia deos persequi, iidem voltis a dis immortalibus hominibus dispertiri ac dividi somnia? Idcirco haec tecum, quia vestra est de somniorum veritate sententia. Atque iidem etiam vota suscipi dicitis oportere.