Ancient Greek
1.1199 to 1.1200
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1199-1200
Not analysed yet
Cicero de divin. I 20, 39. veniamus ad somnia, de quibus disputans Chrysippus multis et minutis somniis colligendis facit idem, quod Antipater, ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis: sed exemplis grandioribus decuit uti. Cicero de divin. I 56. Quid? illa duo somnia, quae creberrume commemorantur a Stoicis -unum de Simonide, qui cum ignotum quendam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset haberetque in animo navem conscendere, moneri visus est, ne id faceret, ab eo, quem sepultura adfecerat; si navigavisset, eum naufragio esse periturum; itaque Simonidem redisse, perisse ceteros, qui tum navigassent.