Ancient Greek · ~4 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1204
Not analysed yet
Cicero de divinatione I 27 57. Alterum ita traditum clarum admodum somnium. Cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad coponem devertisse, ad hospitem alterum. Qui ut cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut subveniret, quod sibi a copone interitus pararetur; eum primo perterritum somnio surrexisse, dein cum se collegisset idque visum pro nihilo habedum esse duxisset, recubuisse; tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum a copone esse coniectum et supra stercus iniectum; petere ut mane ad portam adesset, priusquam plaustrum ex oppido exiret. Hoc vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse. quaesisse ex eo, quid esset in plaustro; illum perterritum fuisse: mortuum erutum esse; coponem re patefacta poenas dedisse.