Ancient Greek · ~5 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1206
Not analysed yet
Cicero de divin. II 70, 144. Quid? ipsum interpretum coniecturae nonne magis ingenia declarant eorum quam vim consensumqae naturae? Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru quadrigarum vehi. Mane ad coniectorem. At ille: Vinces, inquit id enim celeritas significat et vis equorum. Post idem ad Antiphontem. Is autem: Vincare, inquit, necesse est. An non intelligis, quattuor ante te cucurrisse? -Ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri) sed ad cursorem redeo. Ad interpretem detulit, aquilam se in somnis visum esse factum. At ille: Vicisti. Ista enim avi volat nulla vehementius. Huic eidem Antiphon: Baro, inquit, victum te esse non vides? lsta enim avis, insectans alias aves et agitans, semper ipsa postrema est. -145. Parere quaedam matrona cupiens dubitans, essetne praegnas, visa est in quiete obsignatam habere naturam. Rettulit. Negavit eam, quoniam obsignata fuisset, concipere potuisse. At alter praegnatem esse dixit; nam inane obsignari nihil solere. Quae est ars coniectoris eludentis ingenio. An ea quae dixi et innumerabilia, quae conlecta habent Stoici, quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium?