Ancient Greek · ~4 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1209
Not analysed yet
Cicero de divinatione I 52, 118. Hoc autem posito atque concesso, esse quandam vim divinam, hominum vitam continentem, non difficile est, quae fieri certe videmus, ea qua ratione fiant, suspicari. Nam et ad hostiam deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens, quae est toto confusa mundo: et tum ipsum, cum immolare velis, extorum fieri mutatio potest, ut aut absit aliquid aut supersit: parvis enim momentis multa natura aut affingit aut mutat aut detrahit. Cf. II 35. pudet me non tui quidem -sed Chrysippi, Antipatri, Posidonii, qui idem istuc quidem dicunt, quod est dictum a te, ad hostiam deligendam ducem esse vim quandam sentientem atque divinam, quae toto confusa mundo sit. Illuid vero multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et dicitur ab illis: cum immolare quispiam velit, tum fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut supersit; deorum enim numini parere omnia.