Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.134
Not analysed yet
Cicero Orator 32, 115. Ergo eum censeo, qui eloquentiae laude ducatur, mon esse earum rerum (scil. logicae omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac Chrsippi disciplina institutus, noverit primum vim, naturam, genera verborum, et simplicium et copulatorum: deinde quot modis quidque dicatur qua ratione verum falsumne sit iudicetur· quid efficiatur e quoque, quid cuique consequens si, quidque contrarium: quumque ambigue multa dicantur, quomodo quidque eorum dividi explanarique oporteat.