# Fragmenta Logica et Physica 1.282

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-logica-et-physica/1.282

Cicero Acad. Pr. II 96. Quomodo igitur hoc conclusum esse iudicas? Si dicis nunc lucere et verum dicis ⟨lucet; dicis autem lucere et verum dicis⟩ lucet igitur. Probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis. Itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. Aut quidquid igitur eodem modo concluditur, probabitis, aut ars ista nulla est. Vide ergo hanc conclusionem probaturusne sis: Si dicis te mentiri, verumque dicis, mentiris. Dicis autem te mentiri verumque dicis: mentiris igitur. Qui potes hanc non probare, quum probaveris eiusdem generis superiorem Haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. Quid enim faceret huic conclusioni· 'Si lucet, lucet; lucet autem, lucet igitur.' Cederet scilicet. Ipsa enim ratio conexi, cum concesseris superius, cogit inferius concedere. Quid ergo haec ab illa conclusione differt?

---

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg001.local001/.
