Ancient Greek · ~5 min
1.288 to 1.293
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.288-293
Not analysed yet
Cicero. de finib. IV 7. (de rheorica arte locutus:) Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt -aut non potuerunt ⟨tueri⟩ aut noluerunt -certe reliquerunt. Quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam; sed sic ut siquis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat. Quintilianus instit. orat. III. 1, 15. Theophrastus quoque Aristotelis discipulus de rhetorice diligenter scripsit atque hinc vel studiosius philosophi quam rhetores praecipueque Stoicorum ac Peripateticorum principes. Quintilianus instit. orat. I 17, 2. quod (scil. rhetoricen artem esse) non oratores tantum vindicarunt ——sed cum iis philosophi Stoici et Peripatetici plerique consentiunt. Cicero de oratore III 65. Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen ——atque hanc iis habeo gratiam, quod soli ex omnibus eloquentiam virtutem ac sapientiam esse dixerunt. Quintilianus instit. orat. II 15, 34. huic eius substantiae maxime conveniet finitio rhetoricen esse bene dicendi scientiam. nam et orationis omnes virtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus. idem valet Chrysippi finis ille, ductus a Cleanthe, scientia recte dicendi. Sunt plures eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent. Anonymi Proleg. in Hermog. status Wal. Rh. Gr. VII p. 8. οἱ μὲν γὰρ αὐτὴν (scil. τὴν ῥητορικήν) ἐκάλεσαν ἐπιστήμην ἀπὸ τοῦ μείζονος, ὁριζόμενοι ἐπιστήμην τοῦ εὖ λέγειν, οἱ Στωϊκοί.