# Fragmenta Logica et Physica 1.346a

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-logica-et-physica/1.346a

Seneca epist. 65, 4. Stoicis placet unam causam esse id quod facit. ibid. 11. Haec quae ab Aristotele et Platone ponitur turba causarum aut nimium multa aut nimium pauca comprehendit. nam si, quocumque remoto quid effici non potest, id causam iudicant esse faciendi, pauca dixerunt: ponant inter causas tempus: nihil sine tempore fieri potest. ponant locum: si non fuerit, ubi fiat aliquid, ne fiet quidem. ponant motum: nil sine hoc nec fit nec perit, nulla sine motu ars, nulla mutatio est. Sed nos nuuc primam et generalem quaerimus causam. haec simplex esse debet, nam et materia simplex est, quaerimus quae sit causa, ratio scilcet faciens, id est deus.

---

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg001.local001/.
