Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.422
Not analysed yet
Philo de visione angeli p. 616 Aucher. Cherubim exponitur typus vel incendium. ——Incendium vero propterea, quia consumunt privationem ab ordine sive informitatem materiae, in ordinem eam reducentes et consequenter informem in formam et inornatum in ornatum. Quoniam non corruptibilis ignis erant virtutes, sed salutaris, per quem omnia artificiose facta sunt. Quare, ut mihi videtur, etiam nonnulli philosophorum ignem artificialem asseruere in viam cadere ad semina in generationem producenda. Siquidem extensum illud lucis volumen corporis conceditur oculis, evidens autem in invisibilibus natura, qua creatur formaturque materia, mentis velocissime videntibus oculis.