Ancient Greek · ~3 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.561
Not analysed yet
Philo quaest. et solut. in Exodum II 81 (p. 523 Aucher). Unum est caelum et nemini alii simile secundum figuram viresque. Namque quattuor elementa cognationem habent inter se tam substantia quam circumactione; substantia, cum mutuo commutantur; circumactione vero, quoniam rectum motum continent: de centro superius ignis et aër, subque centro aqua et terra; caelum vero non directe, sed circuitu circumfertur, figuram habens undique aequalem perfectissimam. ibidem II 88 (p. 527 Aucher). Quamvis terra ab aqua distincta sit et aqua ab aëre aërque ab igne et ignis ab istis singulis, nihilo minus tamen omnia sunt concinnata ad unam formam determinatam. Quae enim ex tot et tantis perfectum fuit materia, una convenit esse, maxime quod et elementorum mutua inter se commutatio communionem eorum evidenter arguit.