Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.567
Not analysed yet
Philo quaest. et solut. in Genesin I 64 (p. 44 Aucher). Per ordinem autem universus mundus et huius partes factae sunt. Quoniam et mundi conditor, cum indomitam inordinatamque et patibilem essentiam ordinare coepit, sectione usus est et divisione. Nam gravia et deorsum prona. ex natura, terram et aquam in medio universi posuit, aëra vero et ignem sursum, ob levitatem sublevatos.