Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.578
Not analysed yet
Philo de provid. I §10 (p. 6 Aucher). Nonne apud omnes in confesso est, quod pars mundi est talis homo, quo homine humanitas exstitit? nusquam enim humanitas erit, nisi prius homo aliquis. Atqui homo ille initium habet generationis et est pars humanitatis; neque enim datur humanitas sine aliquo homine, et sublato ipso homine quodam, simul tollitur etiam humanitas. Si ergo homo quidam humanae generationis initium sumpsit, omnino necesse est et humaniatem subiacere creationi.